Latin
CAPVT VIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 360
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. Praecepta continet ordinandi Bihliothecas, iisque cum fructu vtendi. Anti haec res est momenti, vt Aristoteles auctor sapientiae humanae idem fuerit: primus auctor Bibliothecarum instruendarum &ordinandarum praesertim cum ordo &scientiae &memoriae sit parens. Esse Bibliothecas construendas hinc patet. Homo constat anima &corpore, cum homo obit, corpus perit, &anima abit: ergo pictura, sculptura, &c. corporis imaginem conseruant mentis autem imaginem soli libri. Qui autem libri sunt Bibliothecis necessariis. Respondeo omnes de quacunque arte scripserunt, vel si hoc nolis, saltem illi qui de pręstantioribus scientiis &artibus scripserunt. Quod si nec hoc velis, saltem illi qui de eo studio &arte cui das operam, &quam profiteris* sciipserunt, siue quamcumque illius partem. Respondeo secundo, in quacunquo nobiliore scientia quinque sunt genera librorum necessariorum primi sunt inuentores Artium, deinde inuentorum &auctorum commentatores porrò controuersiae. Ad haec impugnatores artium &scientiarum tandem nouatores, qui antiquis reiectis, noua, &inaudita proponunt. Sed quotnam libri habendi.