# Opuscula varia 360

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/360

CAPVT VIII. Praecepta continet ordinandi Bihliothecas, iisque cum fructu vtendi. Anti haec res est momenti, vt Aristoteles auctor sapientiae humanae idem fuerit: primus auctor Bibliothecarum instruendarum & ordinandarum praesertim cum ordo & scientiae & memoriae sit parens. Esse Bibliothecas construendas hinc patet. Homo constat anima & corpore, cum homo obit, corpus perit, & anima abit: ergo pictura, sculptura, &c. corporis imaginem conseruant mentis autem imaginem soli libri. Qui autem libri sunt Bibliothecis necessariis. Respondeo omnes de quacunque arte scripserunt, vel si hoc nolis, saltem illi qui de pręstantioribus scientiis & artibus scripserunt. Quod si nec hoc velis, saltem illi qui de eo studio & arte cui das operam, & quam profiteris* sciipserunt, siue quamcumque illius partem. Respondeo secundo, in quacunquo nobiliore scientia quinque sunt genera librorum necessariorum primi sunt inuentores Artium, deinde inuentorum & auctorum commentatores porrò controuersiae. Ad haec impugnatores artium & scientiarum tandem nouatores, qui antiquis reiectis, noua, & inaudita proponunt. Sed quotnam libri habendi.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
