Latin
CAPVT IX
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 364
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. Primum praeceptum, vatia loquela loquendi. Em praeuisam verba haud inuita Rlegimus, Dialecticus, non tam est rationis, quàm orationis architectus. Et eadem est diuisio rerum &verborum iidemque loci, eadem Ars, ideoque praecepta variandi loquelam, siue glossam, vt vocant, tradere debet. Deinde pertinet ad Dialecticum praecepta tradere defimiendi, diuidendi. Inter definitiones, aliquae sunt nominis, &nihil sunt quàm glossae, &loquelae, seu phrases: certè Virgilius &Cicero hac in re ex celluerunt. Praeceptum generale est. variatioloquelae, vel fit per eandem orationis partem, siue per eandem dictionem, vel fit per similem, vel per diuersam, nec aliter concipi potest. Primum iam pręceptum particulare est de variatione per eandem dictionem, quod fieri potest decem modis particulariter: tamen ferme quiuis modus plures sub sese complectitur. Sic igitur varianda est hęc loquela, v. g. Galli victores spiciunt &desiderant, &c. Primo igitur variatur per numerum, Gallus victor desiderat.