Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 367
Unproofread scanNot analysed yet
Sic argumentor, quotiescunque inferioribus omnibus conuenit aliquid, etiam conuenit &superiori: sed omnibus singularibus Logicis conuenit esse artem, ergo, &c. Probatur minor. Singulares Logicae sunt Logica Aristotelis, Platonis, Rami: sed iis conuenit esse artes erge Probatur minor. Cui conuenit definitio conuenit &definitum: sed omnibus singularibus Logicis conuenit definitio artis: ergo, &c. Probatur minor. Ars est collectio praeceptorum: ergo conuenit definitio. Probatur antecedens. Conuenit toti Logicae, si definitioni &proprietati conuenit: sed definitioni Logicae conuenitdefinitio artis, ergo, &c. Probatur minor.