# Opuscula varia 367

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/367

Sic argumentor, quotiescunque inferioribus omnibus conuenit aliquid, etiam conuenit & superiori: sed omnibus singularibus Logicis conuenit esse artem, ergo, &c. Probatur minor. Singulares Logicae sunt Logica Aristotelis, Platonis, Rami: sed iis conuenit esse artes erge Probatur minor. Cui conuenit definitio conuenit & definitum: sed omnibus singularibus Logicis conuenit definitio artis: ergo, &c. Probatur minor. Ars est collectio praeceptorum: ergo conuenit definitio. Probatur antecedens. Conuenit toti Logicae, si definitioni & proprietati conuenit: sed definitioni Logicae conuenitdefinitio artis, ergo, &c. Probatur minor.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
