Latin
CAPVT XI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 371
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium praeceptum, vt studeant bello &paci. Hoc ita fiet cum cognouerint aerarii facultates, militum copiam &peritiam, quos socios habeant, quos amicos, quos stipendiarios, quae arma. Secundo vt noscant bella quae asit ipsi gesserint, aut hostes cum quibus bellandum, an superiores, an inferiores fuerint. Item bella finitimorum similia noscenda, quem euentum habuerint. Tertio cum quibus paxsit instituenda, scilicet cum potentioribus: in nostra autem sit parte cum aequalibus aut inferioribus bellum gerere. Quartum praeceptum, vt studeant Politicae, &Legibus, non quidem Iuris priuati, sed luris publici, quibus Respublica conseruatur. Hoc vt sciant, debent nouisse formam suae Reipublicę quomodo conseruetur, &quomodo corrumpatur, scilicet si nimium Regum potentiae attribuatur, aut nimium detrahatur: cognoscent autem hoc ex iis libris, qui de moribus gentium, legibus &actionibus scripserunt. A i3 Sfel