# Opuscula varia 374

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PITICV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/374

Itaque tres potissimum sunt scientiae, Physica, Metaphysica, & Mathematicae: cum igitur aliquid disserendum est, ad aliquem ex istis locis est confugiendum: illae tamen classes pertinent ad Metaphysicam posteriores ad Physicam, postremae ad Mathematicas. Per vnum & plura, conseruatio vitae, & mores intelligi possunt, curuo & recto quod rationi consentaneum, & dissentaneum: per lumen & tenebras, coelestia, & terrestria; per masculinum & femininum, maiora & minora: per dextrum & sinistrum, quae potentiora, & quae minora sunt. Sit igitur v. g. de literis discurrendum quid boni & mali afferant, quid ad vitam aut mortem, quid ad cognitionem coelestium & terrestrium, & sic ordine procedendo conferant. Nemo est qui non dicere possitur, aut cum locos communes amplificat, aliquid ad istos ordines pertinens scribendum erit,

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
