Latin
CAPVTXVI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 382
Unproofread scanNot analysed yet
Item doctis quàm indoctis, item quod rationales potius quàm irrationales appetunt. Quod Legi potius, quam aliis hominibus. Quod in meliori inest, sic sapientia melior quàm temperantia: illa etiam in Deo reperitur: item maxima pars rei melioris melior est. Necessariis meliora sunt, quę perfectiora sunt, vt bene viuere, quàm viuere. Item cum aliquid negamus vt alterum habere videamur: sic melius est ingenium quàm studium, quia negamus nos studere, vt bono ingenio esse videamur. Item quod à natura habemus, quàm aliunde. Item quod in necessitate maiore prodest, vt literae. Omnibus vtile quàm aliquibus tantum. Quod per nos, potius quàm per alios comparare concupiscimus: sic amicitia melior diuitiis, quod propter se, quàm propter aliud concupiscimus, quod nobis magis proprium est. Quod per alium suppeditarinequit: sic iustitia praestantior fortitudine. Quod Rarius est quod à meliori scientia tractatur. Quod semper quàm aliquando tantum prodest. Quod supra tempus, &aetatem est. Quod vtilius est ad plura, quod cum maiori est voluptate. GίRP