# Opuscula varia 382

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVTXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/382

Item doctis quàm indoctis, item quod rationales potius quàm irrationales appetunt. Quod Legi potius, quam aliis hominibus. Quod in meliori inest, sic sapientia melior quàm temperantia: illa etiam in Deo reperitur: item maxima pars rei melioris melior est. Necessariis meliora sunt, quę perfectiora sunt, vt bene viuere, quàm viuere. Item cum aliquid negamus vt alterum habere videamur: sic melius est ingenium quàm studium, quia negamus nos studere, vt bono ingenio esse videamur. Item quod à natura habemus, quàm aliunde. Item quod in necessitate maiore prodest, vt literae. Omnibus vtile quàm aliquibus tantum. Quod per nos, potius quàm per alios comparare concupiscimus: sic amicitia melior diuitiis, quod propter se, quàm propter aliud concupiscimus, quod nobis magis proprium est. Quod per alium suppeditarinequit: sic iustitia praestantior fortitudine. Quod Rarius est quod à meliori scientia tractatur. Quod semper quàm aliquando tantum prodest. Quod supra tempus, & aetatem est. Quod vtilius est ad plura, quod cum maiori est voluptate. GίRP

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
