Latin
CAPVT XVIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 384
Unproofread scanNot analysed yet
Hi igitur vel sunt ante rem, vel in re, vel cum re, vel post rem. Ante rem, sunt efficiens, finis, generatio, omnisque praecedens dispositio. In re sunt genus, differentia, materia, forma, definitio, diuisio, conseruatio. Cum re, sunt tempus, locus, &subiectum: deinde omnis similitudo, &dissimilitudo. Postrem, sunt proprietates, accidentia, effectus, opera, vsus &corruptio. Hoc modo omnia penitus comprehenduntur, praesertim si accidentia, vt supra dictum est, ordine Praedicamentorum disponas. CAPVT