# Opuscula varia 387

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VLTIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/387

CAPVT VLTIMVM. Continet Artis Lullianae vsum in locis communibus, oratione continua, & in disputando. Ota quatuor. Primum est. In omni re reperiri, & spectanda esse haec nouem absoluta, scilicet, bonitatem, magnitudinem, durationem, potestatem, sapientiam, voluntatem, virtutem, veritatem & gloriam, seu quietem. Secundum est. In omni re reperiri & spectanda esse haec noueni relata. Differentiam, concordantiam, contrarietatem, peincipium, medium, & finem; maioritatem, minoritatem, & aequalitatem. Tertium est de omni re licet disserere, comparatione instituta cum istis nouem, in quibus omnis res aliquo modo reperitur; hęc nouem sunt, Deus, Angeli, elementa, plantae, animalia, rationalia instrumenta, & artificialia.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
