# Opuscula varia 39

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/39

Quia Aristoteles non docet singularia. 2. Hoc debet probari aut improbari per Fg - actionem, per vbi, per quando, &c. Ait Gassendus falsum esse contraria non fieri ex contrariis, nam inquit album & nigrum sunt contraria, & tamen fiunt ex calido, frigido, humido, sicco quae sunt contraria. Errat, Aristoreles enim docet contraria in concreto ex se fieri: non autem in abstracto, vt nigrum fit ex albo, sed nigredo non fit ex albedine, nec enim nigredo fit albedo: Deinde album & nigrum non fiunt ex sibi contrariis, nec enim calor & frigus sunt contraria albedini & nigredini. Ait Gassendus falsum esse quod Aristoteles docuit, non esse numerum quo non sit maior, sed esse magnitudinem quâ non sit maior V. G. magnitudinem mundi: ait itaque, nonne possumus mundo concipere maiorem molem? annè potuisset Deus maiorem mundum creare?

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
