# Opuscula varia 393

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/393

COMPENDIVM MELISINA AVCT. D. FREY MEDIC. PARIS. Prolegomena, Nomen. p& Ederi, medela, reme dium, Medicus, Medicina, à medio dicitur ob has causas. Prima, li, quia medicamenta sunt Amedia inter alimenta, & venena: nec enim alunt, vt alimenta, nec delent vt deleteria, sed purgant & immutant. Secunda, quia mederi mediis, id est, temperatis rebus oportet: extrema enim omnia sunt naturae inimica, ideoque remedium adhibetur in certa quantitate, gradu, modo, & ratione certa. Tertia, quia Medicina est adiectio necessariorum, & detractio superfluorum, ideóque medium obtinet, ne quid sit nimis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
