# Opuscula varia 395

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/395

Obiicies, Medicina nulla est, si nec omnes sanet, nec omnes sanandos suscipiat, & si illi quos sanandos suscepit potius fortuitò curantur, aut aequè bene absque Medicina multi curentur: haec autem omnia vera sunt: Medicina igitur Ars non est. Respondeo quod non omnes curet: primò non in imperitiam Medicorum, sed in intemperantiam aegrorum reiiciendum est: hi enim ordinarienon ferunt toleranter morbum, & ideò quae grata morbo sunt, assumunt; quae verò Medicus praescribit ingrata morbo negligunt.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
