# Opuscula varia 396

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/396

Secundò reiiciendum est aut in morbi occultam naturam, eiusque ceseritatem, aut in inscitiam aegri, & tarditatem: cùm enim morbi manifesti sunt, vt vulnera & tumores, facilè, & sine errore curantur: sed cùm morbus occultus est, & latet, indagandus est, atque interea ob vehementiam vires sumit & peruertit Medicinam: aeger verò, quia inscius est, ea quae opinatur, respondet, aut nimi: tardè aduocat Medicum. Quod fortuitò curare dicunt: cur ergo se Medicissubmittunt: praesertim cum praeceptis artis sanitatem sint consecuti? Quod dicunt sine Medicina multos curari, certum est eos curari, quia aliquid fecerunt, V. g. sudarunt, sese exercuerunt, aut quia aliquid non fecerunt, vt quia abstinuerunt à cibo aut potu: haec autem omnia Medicus pręscripsisset, aut habuerunt olim à Medico. . 2 τ λπQue est materia, seu obiectum Medicinae. Obiectum materiale praecipuum seu reductionis, est homo: caetera verò sunt minùs praecipua, vt quae tractantur de aëre, de plantis & animalibus, &c. propter hominem tractantur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
