# Opuscula varia 398

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/398

Deus Adamo hanc infudit: Medicum enim creauit Altissimus, & Adamus plantarum & animalium vires nouit, secundum naturam nomina indidit: nouit ergo Medicinam: deinde Aegyptii, qui vt excolerent Medicinam, cuiuis hominis parti, suum Medicum assignarunt. Finis Medicinae. Primus est sanitas: postremus est actionum corporis integritas, perfectio, & diuturnus vsus: sanitatem enim propter actiones expetimus. Quod officium Medici. Appositè curare: non enim semper licet sanare, tum quia natura iam victa est à morbo, tum quia morbus incurabilis est: sicut Orator, & si non persuaserit, dummodo appositè ad persuadendum dixerit, munere suo functus est. Appositè cur at qui citò, tutè & ucundè remedia confert: citò quidem, vt diuturnos morbos faciat breuiores, vel saltem obtundat: tutè, vt non tantùm symptomata curet, verbi gratia fluxum sanguinis sistat, sed vt ipsam causam auferat: iucundè, vt non vim faciat naturae, & saltem vt dolores sedet. Quid Medicina.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
