# Opuscula varia 4-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/4-2

Inscientiis hic est ordo: primò collocentur Auctores scientiarum: secundò ipsorum commentatores ordine saeculorum. Tertiò controuersiae Quartò impugnatores. Quintò nouatores, non ordine Alphabetico, sed ordine saeculorum quibus vixerunt. In quacunque lingua scripserunt, sic fieri potest, habendi sunt quocunque genere dicendi scripserint. Tandem particulae scientiarum ordine Alphabetico sunt collocandae, v. g. si quis scripsit, tantum de anima in litera A, si de coelo inlitera Quod ii sint Auctores qui Micellanea scripserint, in vnum locum sunt coniiciendi, indice apposito rerum Alphabetico de quibus tractant? Sed quomodo Libri boni inueniendi & diiudicandi. Respondeo hoc fieri primò, si cum doctissimis illius scientiae colloquaris, & praesertim amicis, eorumque iudicium petas. Secundò ex Catalogo, & Indicibus librorum in magnis Bibliothecis. Tertiò, si primos Auctores legas, & postremos tempore. Nam primi habent adiunctos commentatores primos: & hi ordinariè alios habent commentatores. Postremi verò si boni sint Auctores ex quibus hauserunt, citant qui emendi: & hi alios citant, donec tandem ad primos peruenias. Quomodo cum fructu & breui tem; pore legendi? Respondeo primò, vt cum studiis studiorum patiaris laborem, ita vt quiuis habeat quod legat, & deinde indicem faciat, ex omnibus autem indicibus fiat vnus generalis Index. Respondeo secundò, non tamen cum fructu, sed pauco cum sumptu libri haberi possent, si v. g. duodecim, aut plures, paucioresve diuites ad vnam Bibliothecam conficiendam conspirent; ita vt vnus libros Philosophicos, alter alter Theologos, alius medicos, &c emat. πτοάθο ακα αθτα πθρογτα κθρ ασα αθο το θ ἀτ

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
