# Opuscula varia 400

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/400

Circa obiectum materiale, scilicet hominem, est Physiologia & Anatome: circa formale obiectum, scilicet sanitatem, morbum, & statum neutrum, id est, circa sanitatem ὑγενη id est, sanatrix, cuius potissimùm tres sunt parte1. paedotrophia, id est, nutricaria puerorum: secunda euectica, id est, procuratrix boni habitus: tertia est gymnastica, id est, exercitatrix. 2. circa statum neutrum quadruplex est, vnus nempe decidentiae, cùm nempe aliquis aeger fieri in cipit, & a pristina valetudine decidit: alter est status conualescentiae. Circa primum est prophylactica, id est praecautrix, & praeseruatrix: circa 2. Analeptica, id est resta uratrix: sub iis ambabus continetur Gerocomia, quae curam senum habet: hi enim nec sunt sani, nec male habent. 3. Circa morbum duplex est pars, vna theoretica, alia practica, quae vocatur Therapeutica. Theoreticę partes sunt Pathologia, id est, sermo de morbis, seu morbidis affectibus bus: 2. Aitiologia, id est, sermo de causis morborum 3.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
