Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 404
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSIOLOGIA. Quid illa sit? Est cognitio rerum naturalium humanam naturam constituentium. Quot sunt res naturales? Septem, Elementa sub quibus continentur quatuor primae qualitates. Temperamenta, quae ex elementorum, &qualitatum harmonia exsurgunt. Humores qui temperamenta sequuntur. Spiritus, qui vt plurimum, excepto spiritu coelesti, sunt subtiliores humores. Partes. Facultates, quaeuis enim innatam habet facultatem. Functiones, quia facultates propter actiones sunt datę. De Elementis.