# Opuscula varia 405

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/405

PARS I. DE, ELEMENTIS. Cuius est tracta re de illis? 1. Physici, quia elementa vt sunt partes mundi maioris à se separatae, & vt propter qualitates motrices, grauitatem & leuitatem, habent certum locum in mundo, vt terra in imo, ignis in sumqui elementa mo, tractat. 2. Medici, partes mundi tractat, vt sunt minimae minoris, nec separatae in mixto, & secundum qualitates actiuas, humorem, siccitatem, calorem & frigus. Quid Elementum? Est principium sensibile, minimum & simplicißimum corpus, ex quo mixta constituuntur. Primò non est simplicissimum absolutè, sed simplicissimum corpus, nam materia & forma sunt simpliciora elementis, attamen non sunt corpora: ergo elementum est simplicifsimum inter corpora. 2. Medicus non tractat absolutè de principiis corporis humani, sed tantum de principiis sensibiliPar. I. bus, quae sunt elementa, hinc vocantur Medici, sensuales Physici. Quot sunt Elementa? Quatuor, aer, ignis, aqua terra: nam quot sunt primae qualitates simplicisissimae, tot subiecta primarum qualitatum simplicissima, scilicet elementa.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
