Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 407
Unproofread scanNot analysed yet
calefaciens, adurens, &lucens si sit densiior ignis, non adurens, nec lucens si sit tenuior, qualis 1. est sub concauo lunae. in corporibus mixtis. 3. quia elementa confusa sunt, vt pote in aere est aqua, seu aqueus vapor, terra seu terrestris exhalatio &ignis: illic tamen ignis nec lucet, nec vrit. De Aere. Aer, est primum humidum seu humidissimum, &excellenter calidum: non esse frigidissimum aerem, probatur: nam quò aliquid frigidius est, eò faciliùs condensatur &congelatur, ea autem quae maximè aerea sunt minus congelantur, vt est oleum, imò calefiunt, vt oleum, mel, butyrum, vinum. Esse primum humidum probatur: nam aërea magis humectant quàm aquea, vna gutta olei magis humectat, quàm decem guttae aquae. De Aqua, primum frigiAqua, est elementum dum, &excellenter humidum: nam quae Pars I.