Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 409
Unproofread scanNot analysed yet
Quo posito controuersum est, vtrum in quauis particula producantur, &vt sint omnium elementorum formae, ita vt quaeuis habeat formam ignis, aeris, &c. sed certum nouam formam distinctam à formis elementorum produci, quemadmodum in mulo forma distincta est à forma equi &asini, quae forma dicitur mixti. Probatur qualitates illae occultae, verbi gratia, quodrheum trahat bilem, stercus caninum prosit cynanchae, non aliunde potest esse quàm à forma noua. Pars secunda de temperamentis, Nomen. Dicitur temperamentum, temperies, complexio, crasis, crama. Definitio. Temperamentum est harmonia, proportio, &mediocritas primarum qualitatum, nec enim qualitates summae temperari possunt, siue est confusio primarum qualitatum per ipsarum remißionem.