# Opuscula varia 409

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/409

Quo posito controuersum est, vtrum in quauis particula producantur, & vt sint omnium elementorum formae, ita vt quaeuis habeat formam ignis, aeris, &c. sed certum nouam formam distinctam à formis elementorum produci, quemadmodum in mulo forma distincta est à forma equi & asini, quae forma dicitur mixti. Probatur qualitates illae occultae, verbi gratia, quodrheum trahat bilem, stercus caninum prosit cynanchae, non aliunde potest esse quàm à forma noua. Pars secunda de temperamentis, Nomen. Dicitur temperamentum, temperies, complexio, crasis, crama. Definitio. Temperamentum est harmonia, proportio, & mediocritas primarum qualitatum, nec enim qualitates summae temperari possunt, siue est confusio primarum qualitatum per ipsarum remißionem.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
