# Opuscula varia 411

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/411

Tem peramentum temperatum est, in quo nulla qualitas dominatur, sed aequaliter omnes sunt temperatae, & est duplex, vnum ad pondus seu ęquilibrium, cùm omnes qualitates in eodem sunt gradu. id est, quot sunt partes & gradus caloris, vt totidem sint frigoris, humoris, & siccitatis. Alterum est ad iustitiam seu proportionem, quòd absolute quidem est intemperatum, sed temperatum videtur; quia naturae conueniens & commensuratum est; sic temperamentum equi, quia equo conuenit, temperatum est ad iustitiam. Diuisio secunda. Temperamentum vel est innatum, & per se, sic lana est siccissima, vel est influens aliunde & per accidens, sic lana aliunde humida, sic pinguedo per se frigida, calida aiiunde.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
