# Opuscula varia 412

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/412

Qui iudex Temperamentorum, & quomodo? Homo: nam primum in quouis genere est mensura, iudex, & regula caeterorum: Homo autem temperatissimus est, propterea quod cùm homo praestantissimas exerceat actiones, praestantissimum debeat habere temperamentum, est autem iudex tactus, cuius obiectum sunt qualitates primae, maximè verò neruo & carne, is enim frigidus & siccus est, haec humida calida, praecipuè verò vola manus, illic enim caro temperatissima est, & latissimus noruus. Quis iudex Temperamentorum? Molles sunt humidi: densa & dura cute sunt sicci. Pulsus vehemens, procliuitas ad libidinem, ad iram, magnus animus, solertia, ingenium, celeres motus animi. graciles, villosi, flauo & nigro capillitio, dentibus crebris, oculis glaucis, febribus calidis obnoxii: ii sunt indices calidi temperamenti: contrarium frigidi. De Temperamentis. Quae temperamenta partium, humorum, temporum Partes albae sunt frigidae, rubręcalidae, durae siccae, & molles sunt humidae. Cerebrum per se humidum & frigidum est; vt est viuens, est calidum: Cor per se est frigidum; vt est viuens, est calidum: Pulmo per se est siccus; vt est viuens, est humidus. Adolescentia, ver sanguis, sunt calida humida.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
