# Opuscula varia 419

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/419

De Humoribas. De inutilibus. Hisunt excrementa concoctionum alimenti nec dulcia, nec humida, aerea, & cùm tantum humidis, aereis & dulcibus nutriamur, ad nutritionem sunt inutilia. Sunt autem 4. faeces, vrina, sudor, sordes. Faeces sanorum sunt humores molles consistentia mellis, primae coctionis, scilicet chyloscos in ventriculo factae, excrementum acidum, crassum, siccum. Vrina est humor tenuis, aqueus, amarus, salsus, 2. coctionis scilicet haematoseos in hepato factę excrementum, cuius materia scilicet serum fit ab hepate: forma verò vrinae fit a renibus separantibus serum à sanguine. Sudor est excrementum. 3. coctionis, scilicet homoioseos, cùm gluten in cambium vertitur, salsum, acre, cuius materia eadem ac vrinae, scilicet serum, vnde quismultum sudant, vt in aestate parum mingunt, & ê contra. Sordes sunt excrementum siccum. 3. concoctionis, sordidam & squamosam quasi cutem faciens. Monitum. Humores contra naturam ad Pathologiam spectant. Pars 4. De spiritibus. Spiritus primò substantia est corporea, qualis est anima nostra, 2.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
