# Opuscula varia 42

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/42

Isti sunt contra omnes Peripateticos Arisloteles enim P. Physic. & lib. de generatione contactum requirit, & docet non dari actionem in distans. Respondet Campanella aerem verba ista sentire & cognoscere, & aerem sic affectum posse absentes dummodo sint dispositi, eodem modo afficere. Adiungit hoc rarò fieri, tamen & se precibus ad Deum fusis ne à daemone deciperetur hoc saepius saepiusque fuisse expertum. Refutatur 1. figurae non habent vim actiuam, verba autem siue scripta, siue dicta nihil aliud sunt quam variae figurae, & varii modi motuum. 2. Si aër hoc cognoscit quare potius ad hunc hominem absentem quam ad alium pergit, & simili affectu afficit. 3. Iam dictum est aerem non sentire, & esto sentiat, quanam ratione sentiens aer & verbis commotus potest admirabiles in absentibus excitare affectus & effectus, nec enim si sentio is qui mihi contiguus est idem sentit. 4. Deficit paulatim vt ipsemet ait motus inaere, quomodo ergo ad absentem hoc deferri potest. 5. Non ergo requiritur vlla propinquitas, sed in quouis loco, & in quauis distantia, talis effectus fieri potest. Pomponatius lib. de causis admirandorum, idem ait verba mirabiles effectus producere licet per accidens. Sed iisdem rationibus refutatur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
