Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 420
Unproofread scanNot analysed yet
est corpus tenuius &subtilius, ideóque ob subtilitatem quàm proximè accedit ad substantias incorporeas: vocatur spiritus, &sic vel est extra corpus nostrum &aër vocatur, vel in corpore nostro oritur, &est vel flatus, vel spiritus adulterinus, vel proprius spiritus ex benigniori sanguine natus, &quasi 5. sanguinis essentia. Hic postremus tractandus. Daturne spiritus? Datur 1 non est vacuum in natura, sed in corporibus dissectis reperiuntur cauitates, in cerebro, in corde, &c. ergo nisi fuissent repletę vacuum fuisset. 2. cordis &artertarum pulsus non potest esse nisi à spiritu. Quid spiritus, &quae causae ipsius? Spiritus est corpus tenuissimum, calidissimum perpetuo mobile ex sanguine &vapore Pars quarta. genitum, facultatum animae vehiculum &instrumentum. Materia duplex est spirituum, vna, sanguis benignior, tenuior, &purior; alia est vapor tenuior, ex quibus vtrisque spiritus tenuissimus. Hinc ex sanguine &aëre generatur, reficitur &fouetur spiritus, &qualis inspiratur aër aut transpiratur, talis est spiritus: ex caliginoso caliginosus, ex sereno serenus, siue is aër propriè sit aër, siue vapor &exhalatio odorata vel non.