# Opuscula varia 420

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/420

est corpus tenuius & subtilius, ideóque ob subtilitatem quàm proximè accedit ad substantias incorporeas: vocatur spiritus, & sic vel est extra corpus nostrum & aër vocatur, vel in corpore nostro oritur, & est vel flatus, vel spiritus adulterinus, vel proprius spiritus ex benigniori sanguine natus, & quasi 5. sanguinis essentia. Hic postremus tractandus. Daturne spiritus? Datur 1 non est vacuum in natura, sed in corporibus dissectis reperiuntur cauitates, in cerebro, in corde, &c. ergo nisi fuissent repletę vacuum fuisset. 2. cordis & artertarum pulsus non potest esse nisi à spiritu. Quid spiritus, & quae causae ipsius? Spiritus est corpus tenuissimum, calidissimum perpetuo mobile ex sanguine & vapore Pars quarta. genitum, facultatum animae vehiculum & instrumentum. Materia duplex est spirituum, vna, sanguis benignior, tenuior, & purior; alia est vapor tenuior, ex quibus vtrisque spiritus tenuissimus. Hinc ex sanguine & aëre generatur, reficitur & fouetur spiritus, & qualis inspiratur aër aut transpiratur, talis est spiritus: ex caliginoso caliginosus, ex sereno serenus, siue is aër propriè sit aër, siue vapor & exhalatio odorata vel non.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
