# Opuscula varia 421

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/421

Forma est quod sit perpetuo mobilis, vel à se, vel aliunde, à se mouetur sursum, quia calidus & tenuis est, deorsum verò ratione pabuli, sicut ignis: aliunde mouetur, vel quia pellitur ab hepate, corde, cerebro, & imaginatione, vel quia trahitur ab arteriis, venis, aliisque partibus. Finis vt sit vehiculum facultatum animae: scilicet ad motum, ad sensum, ad vitam, nam si vinciantur vasa, nerui, arteriae, perit vita, motus, sensus intercepto spiritu. Efficiens praecipuum semen, hepar, cor, cerebrum. Quot sunt spiritus? Spiritus proprium est habere adium ctum calorem natiuum, ideo tot sunt spiritus quotuplex est calor natiuus, sed ealor natiuus alius est infixus cuiuis parti, alius influens à pręcipuis partibus, ergo spiritus vel est infixus vel influens. Calor & spiritus infixus est instrumentum nutritionis, scilicet attrahendi, retinendi, coquendi, assimilandi alimentum, separandi & reiiciendi excrementa. Calor & spiritus influens triplex est, ex 3. vitę fontibus nempe naturalis ab hepate per venas, vitalis à corde per arterias, animalis à cerebro per neruos.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
