# Opuscula varia 423

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHYSIOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/423
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/423

De calido innato. Ex calore, spiritu & humore exurgit calidum innatum. Definitur humidum radicale spirituosum humore perfusum. Tam spiritus volatilis quàm humidum sunt subiectum caloris. Humidum autem estaëreum, pingue, oleosum, sicut oleum flammae pabulum, ita pabulum & subiectum est caloris, non est autem humidum aqueum, à quo extinguitur calor. Calor hic non est elementaris, sed coelestis, ille enim adurit, vt constat exfebribus: coelestis vitam confert, Sole enim ad nos accedente, verno tempore, ipsius omnia viuunt calore, recedente verò, hyeme, floribus, frondibus insectis vita recedit. Dd iul

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
