# Opuscula varia 424

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/424

DE PARTIBVS. Pars quinta. Nomina. Pars, particula, membrum, locus, in homine idem sunt. Membrum tamen proprie pars est constans ex diuersae naturae partibus vt caput. Pars est in quod torum partimur. Significationes Partis. Pars vel est subiectiua, prout corpus humanum est vniuersale, sic quiuis nostrum pars est humani corporis: vel est pars integrans, constituens integrum corpus. Pars integrans vel est corporis, vt est substantia, & sic anima & materia 4. elementorum, sunt partes hominis: vel pars est corporis vt viuens est: sic 1. omne id pars est sine quo non viuere, aut non aeque commodè & ornatè possumus; sic vna pars est necessitatis, vt caput, alia commoditatis vt pedes, alia ornatus vt barba, sic id omnne pars est quod congenitum est, vt sanguis; vel post genitum vt dentes & pili alarum, pectoris &c. Vel pars est corporis absolutè, sic pars est in quam sensibilem partiri possumus corpus, hinc elementa partes non sunt, neque enim in ea tanquam sensibilia corpus humanum diuidere possumus. Quid est Pars?

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
