# Opuscula varia 427

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/427

Ossa sunt partes similares siccissimae plurimum frigidae, albae, durissimae, maximè terrestres, ex seminis crassamento terreo & pingui à formatrice per calorem genitae ad totius stabilimentum, rectitudinem & figuram. Siccissima sunt, exhauslo nempe pingui à calore, & quia humidum absumptum, ideo frigida. Dura sunt, non vt glacies à concretione, nec tensione vt tympanum, sed siccitate vt lignum. Alba sunt, tum quia spermatica, tum quia terrestria quę alba, vt saxa, cineres, dentes. Alia sunt duriora, animalibus calidioribus. Alia perfecta nascuntur vt costę. Alia imperfecta, vt os capitis. Si non essent ossa reperemus vt serpentes, nec figuram certam haberemus, licet aliquando infans ex ossis natus. De Cartilagine. Est pars simularis, frigida, sicca, ex crassamento seminis à vi formatrice orta, ad varietatem motuum, facilitatem, & externos impetus eludendos. Differt ab offe quod minùs sit frigida, sicca & dura, deinde quia est pellucida & polita, non autem ossa. Differt tamen secundum magis & minus, 1. quia ossa à natiuitate fermè sunt cartilagines, 2. ossis extrema caetilagine incrustantur & lubricantur. Ligamentum & Tendo.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
