Latin
CAPVT V
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 43
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Campanella in prodromo nouae suae Philosophiae reijcitur. Ristoteles ait locum esse superfiAclem corporis continentis &c. Campanella ait, locum esse superficiem, idem est dicere ac hominem esse asinum; non enim inquit eiusdem generis species definit aliam disparatam, sed superficies &locus secundum Aristotelem sunt species quantitatis separatae, ergo &c. Respondeo Campanellam non legisse Aristotelem in Physic. Illie enim docet locum more antiquorum neutiquam esse interuallum trinum. In logicis vero ait esse speciem quantitatis posito quod locus sit tale interuallum, quod examinare non erat logici instituti.