Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 431
Unproofread scanNot analysed yet
Vena media vocatur vena arteriosa; vena quidem, quia sanguinem defert alimentarium ad pulmonem; arteriosa, quia duabus constat tunicis, &à corde oritur. Secundo sunt arteriae. Arteria constat duabus tunicis &fibris, pars spermatica assidue pulsans, orta à corde, deferens spiritum vitalem, &tenuissimum sanguinem. Tunica extrema renuis est; interna est quintuplo crassior. Arteria vel est pura, vel est media: pura ascendens &descendens, sicut &venae: media est arteria venosa per quamspiritus &aer mittitur ad cor: dicitur venosa, quia vnica tantum tunica constat. 3. sunt nerui. Neruus est pars dissimilaris spermatica &exanguis orta à medulla ad sensum vel ad motum faciendum, deferens spiritum animalem. Duplex neruus, vnus sensorius, qui à medulla oritur, &sunt 7. paria seu coniugationes, qui semper bini feruntur in sensuum instrumenta. Alius est motorius à medulla spinae, cuius sunt 30. paria, &in musculos inseruntur. De instrumentis 2. generis. Sunt partes quae ex instrumentis sim: plicibus vt vena, arteria, neruis componuntur, Musculus est inter I. est motus arbitrarii primum instrumentum, cuius principium &finis est tendo, medium verò est pars carnosior.