# Opuscula varia 431

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/431

Vena media vocatur vena arteriosa; vena quidem, quia sanguinem defert alimentarium ad pulmonem; arteriosa, quia duabus constat tunicis, & à corde oritur. Secundo sunt arteriae. Arteria constat duabus tunicis & fibris, pars spermatica assidue pulsans, orta à corde, deferens spiritum vitalem, & tenuissimum sanguinem. Tunica extrema renuis est; interna est quintuplo crassior. Arteria vel est pura, vel est media: pura ascendens & descendens, sicut & venae: media est arteria venosa per quamspiritus & aer mittitur ad cor: dicitur venosa, quia vnica tantum tunica constat. 3. sunt nerui. Neruus est pars dissimilaris spermatica & exanguis orta à medulla ad sensum vel ad motum faciendum, deferens spiritum animalem. Duplex neruus, vnus sensorius, qui à medulla oritur, & sunt 7. paria seu coniugationes, qui semper bini feruntur in sensuum instrumenta. Alius est motorius à medulla spinae, cuius sunt 30. paria, & in musculos inseruntur. De instrumentis 2. generis. Sunt partes quae ex instrumentis sim: plicibus vt vena, arteria, neruis componuntur, Musculus est inter I. est motus arbitrarii primum instrumentum, cuius principium & finis est tendo, medium verò est pars carnosior.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
