# Opuscula varia 433

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/433

De naturali seu vegetante facultate, & eius functionibus. Quid illa? Est facultas qua nutrimur seu vegeta? mus & viuimus: quidquid enim nutritur viuit, & tamdiu nutritur quamdiu viuit, & quamdiu viuit, nutritur; de corporalibus intellige, viuit enim anima, non nutritur. Quotuplex naturalis: Triplex, Altrix seu nutrix: auctrix seu augmentatrix, procreatrix, seu genitrix. De potentia Altrice. Quid illa? Est facultas per quam alimentum in corporis nostri substantiam conuertitur. Alimentum est obiectum; est triplex, vnum nutriturum, quod dissimile est, vt cibus, alterum quasi nutriens iam praeparatum vt sanguis, 3. nutriens, vt gluten & cambium. Quot sunt ministrae facultates Altricis. Prima est appetens. Duplex appetitus, vnus naturalis, per quem quaeuis pars corporis absque sensu appetit id quo eget stirpium more, alius animalis, scilicet fames & sitis, de quibus infra. 2. est attrahens facultas quae calore & siccitate substantiae similitudine attrahit alimentum: calorem attrahere constat ex electro calefacto attrahente paleam: siccitatem attrahere constat, quod sole siccati, balneo aquae dulcis sitim extinguant: substantiae similitudine fieriat.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
