# Opuscula varia 434

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/434

tractionem constat, quia simile simili gaudet, & simile attrahit: fit vel per fibras rectas, vel sine fibris, vt in partibus similaribus. 3. est retentrix: tamdiu enim retinet alimentum donec assimiletur, & fit maximè per siccitatem. 4. est concoctrix: triplex est concoctio, vna in ventriculo, χύλωης; alia in hepate αἱμάτωσις; 3. in quauis parte, ὁμόνωσις seu assimilatio, de quibus suprà. 5. est secretrix, per quam vtile ab inutili, simile à dissimili per calorem secernit, vel vt postea reiiciatur sisit excrementum, vel vt apponatur si sit alimentum. 6. est excretrix, quae per conuenientes ductus alimentum aut excrementum, aut foetum expellit: alimentum σ* τα ἐχαρει π ἀτ Pars postrema. scilicet chylum ventiiculus in intestina & iecur in venas, & venae in quasuis partes expellunt, quemadmodum palatum per gulam in ventriculum propellit: excrementum siue vtile vt semen, siue inutile, vt sudores, & praesertim in morbis, diebus criticis, id quod molestum est excernunt: foetum vterus excludit. 7. est apponens scilicer alimentum cuiuis parti. 8. est agglutinans, in hydrope apponitur, sed non agglutinatur alimentum. 9.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
