Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 436
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur viuentis, aliae enim crescunt tantum per appositionem, vt mare &c. dicitur seruata specie, cùm enim aquae gutta vna in decem guttas aëris conuertitur, non est propriè auctio, quia propriè non manet eadem species aquae. Dicitur manente forma, quia materia quotidie perit: dicitur manente continuitate, vt ea quae implentur tantum vt mammae &c. excludantur. De potentia generatrice. Significatio. Primò potentia haec est per quam substantia aliqua producitur, sic generatur ignis. Proprie est productio substantiae viuentis, praesertim animalis, beneficio seminis viuentia enim quaedam sponte nascuntur, vt musca; quaedam non sponte vt leones: quaedam vtroque modo, vt mures: quae non sponte nascuntur vel à radice vel furculis, vel ex semine nascuntur; de quo postremo sermo est. Quid potentia generatrix? Est vis per quam viuens producit sibi simile, aliud tamen à se, attamen exse, siue intra siue extra se propter speciei propagationem: hinc mas ex se, sed exrra se, foemina ex se, sed intra se generat.