# Opuscula varia 439

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/439

Materia generatricis, scilicet semen. Generatrix versatur circa semen & menstruum sanguinem. Semen est excrementum laudabile vltimae concoctionis. Efficiens seminis non tantum mas, sed etiam femina est, nam & illa testes habet licet internos: hoc tamen non concludit, nam & vir mammas habet nec lac efficit. Si feminae est semen, cui ergo non sola generat cum sanguine menstruo? Resp. est semen imbecillimum qualia sunt oua gallinae absque gallo sterilia, nihilominus generat aliquando, sed molam, informem nimirùm massam, licet animatam. Non ab omni parte semen fluit, alias mutili generarent mutilos, fluit tantum à praecipuis, scilicet à iecore & corde per vasa spermatica, duas venas scilicet & duas arterias in testium tuni cam propriam, & à cerebro per neruos. Vnde ergo imlecillitas corporis totius à A - - Q De facult. & funct. Venere, si non à toto fluit semen? in phlebotomia aliquando est debilitas totius corporis, nec tamen sanguis omni ex parte effluit. In testibus ergo elaboratur semen, in fructibus arborum semina continentur. Animatum est semen anima vegetante, sed anima illic torpet sicut in hyeme torpet in gliribus, testudinibus: animatum est quemadmodum & surculi & propagines. Quę ministre generatricis? Vis alteratrix & conformatrix. Quibus absoluitur generatio? Quinque, generatione, conceptione,

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
