# Opuscula varia 441

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/441

Propriè est viuificatio seminis foecundi ad formandum foetum, pendens à proprietate vteri. Conformatio. Sunt 4. tempora conformationis, quae fit nempe 30. diebus, summùm quinquaginta. 1. tempus est 7. dierum: hic semen vtero conceptum excitatur calore materno ad agendum, sicut terra grana & sol glires verè excitat; ergo excitatum semen intumescit, & tunica circumducitur, quemadmodum panis in furnum iniectus; aut quemadmodum ouum putamine seu cortice inducitur, tegitur autem ne spiritus defluat: haec tunica triplex est, vna chorion siue locus & qua si aedes puelli. 2.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
