Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 443
Unproofread scanNot analysed yet
Maturus ex arbore fructus decidit, ita &foetus ex vtero maiori alimento indiget, ideo pedibus calcitrat, &reliquo corpore; refrigerio maiori opus habet, ideoque tunicas perrumpit, hinc dolores magni matris, quia disrumpuntur venulae in chorio à cotyledonibus. De facultate vitali. Quid "uplex vita? Vita est coniunctio &vnio animae cum corpore. Vita est calidi innati permansio. Calor hic est spiritus fixus vel non dissipatur, ideoque non indiget influente &reparante spiritu, sic viuunt plantae &animalia insecta, ita ut quaeuis pars separata viuat, vel dissipatur hic spiritus ob exaestuantem calorem, qualis est in animalibus perfectis, praesertim sanguineis. Vita ergo est duplex, vel animalium insectorum &plantarum, per spiritum fixum, vel animalium perfectorum, per spiritum influentem: de hac posteriore sermo est. Quid "uplex facultas vitalis? Est ea, quae per spiritum &calorem influentem in cor, vel à corde fixus calor dissipatus instauratur &temperatur.