# Opuscula varia 443

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/443

Maturus ex arbore fructus decidit, ita & foetus ex vtero maiori alimento indiget, ideo pedibus calcitrat, & reliquo corpore; refrigerio maiori opus habet, ideoque tunicas perrumpit, hinc dolores magni matris, quia disrumpuntur venulae in chorio à cotyledonibus. De facultate vitali. Quid & quotuplex vita? Vita est coniunctio & vnio animae cum corpore. Vita est calidi innati permansio. Calor hic est spiritus fixus vel non dissipatur, ideoque non indiget influente & reparante spiritu, sic viuunt plantae & animalia insecta, ita ut quaeuis pars separata viuat, vel dissipatur hic spiritus ob exaestuantem calorem, qualis est in animalibus perfectis, praesertim sanguineis. Vita ergo est duplex, vel animalium insectorum & plantarum, per spiritum fixum, vel animalium perfectorum, per spiritum influentem: de hac posteriore sermo est. Quid & quotuplex facultas vitalis? Est ea, quae per spiritum & calorem influentem in cor, vel à corde fixus calor dissipatus instauratur & temperatur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
