# Opuscula varia 445

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/445

De sentiente. Est facultas apprehendendi & percipiendi corpora singularia, quę nobis cum belluis est communis, vt moueatur appetitus. Sensus esttriplex. Primus vel externus quintuplex, visus, auditus &c. de quibus Physici. Visus potissimum fit per spiritum lucidum coelestem & congenitum. Auditus per spiritum aereum. Odoratus per igneum, gustus per aqueum, & per terrestrem tactus. Sensus internus est quintuplex, quo nempe res absentes licet corporeas percipimus, scilicet sensus conmunis, imaginatio, phantasia, aestimatiua & memoria. Sensu communi apprehendimus, animaduertimus: imaginatione species componimus & diuidimus, vt fit in insomniis. Phantasia apprehendimus res non sensatas, vt ouis inimicitiam lupi: aestimatiua ex Auerroë vnum ex alio colligunt, etiam animalia, vt, canis vnum baculum timet, quia alio fuit exceptus. Memoria est thesaurus & conseruatio specierum. 3. Sensus est partim internus, partim externus, scilicet sensus doloris & voluptatis, sensus famis & sitis. De Potentia appetente. Appetitus facultas est appetendi bonum & auersandi malum praecedente cognitione: sine cognitione etiam plantae appetunt naturaliter. Appetitus duplex, irascibilis, cuius sedes incorde, concupiscibilis, cuius sedes in anima, sicut & prima origo sensuum est in cerebro. Actiones appetitus vocantur passiones animi.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
