# Opuscula varia 446

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DE PARTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/446

Sunt sex passiones irascibilis appetitus, amor & odium, desiderium & auersio, tristitia & laetitia. Sunt sex passiones concupiscibilis spes, desperatio, timor, audacia, ira & segnities. De quibus PhiIosophi Morales. De Potentia mouente. Motus est triplex; vnus arbitrarius, qui fit ministerio spirituum per neruos motorios, aut aliquid analogum. Alius est vitalis vt est pulsus cordis, alius medius, vt respiratio: ad respirationem pertinet vox & sermo. Distinguuntur, quod vox fit sonus inarticulatus factus ad aliquidsignificandum: sermo est vox articulata facta ad enuntiandum conceptus animi. De Intellectu & voluntate. Haec res tota Philosophorum est, nec enim morbi intellectus & voluntatis à Medico, sed à Philosopho curantur, attamen quia in omnibus mente constare bonum est, haec pauca dicantur. Intellectus estfacultas percipiendi res, etiam incorporeas, spiritales & infinitas absque organo corpoteo. Voluntas est appetitus rationalis, quo etiam incorporea & vniuersalia & infinita appetimus absque orgaqum no corporeo, Hactenus de Physiologia. dibzy ( σα πέ 748 Pathologiâ:

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
