# Opuscula varia 452

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/452

Coniuncta est quae immediatè morbum efficit, & ei parti in qua morbus est impacta est: siue qua posita ponitur morbus, qua sublata aufertur morbus, vt calculus in vesica. Interna iterùm vel est congenita, vel post genita. Congenita vel est naturalis, vel praeter naturam: naturalis est contrarietas elementariarum qualitatum ex quibus constamus, & quae in se mutuò agunt, semutuò tandem debilitant & conficiunt: vnde senium, motbus & mors. Congenita praeter naturam est vitium seminis praesertim paterni, & vitium sanguinis materni: hinc morbi haereditarii in filios, non tam possessionum quàm morborum haeredes: hinc mater grauida, quibus affectibus afficitur, eosdem in foetum transfundit: gaudeant ergo bene nati: dent ergo operam liberis tantum bene habiti parentes. Interna postgenita est quae iam natis euenit, vt calculus, putredo, &c. Qualis morbus? Primò omnis morbus habet symptomata. 2. habet signa omnis morbus. Quid symptoma?

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
