# Opuscula varia 453

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/453

Quod morbo aduenit, quod à morbo profectum est & eum sequitur, dummodo actionem non laedat: nam aliquando morbo nascitur aliquid quod actionem non laedit, vt foedus color, & est symptoma; aliquando actionem laedit, & est non symptoma, Sed morbus consequens: vt ex intemperie iccoris nata intem peries stomachi moibus est, quia actionem laedit. Quotuplex symptoma. Triplex, actio laesa, ametria seu immoderatio excretorum & retentorum: simplex affectus. Sub actione laesa comprehenditur dolor, tùm quia vix actio laeditur sine dolore, id est, siue tristi sensu: tùm quia tot sunt dolores quot sunt sensuum functiones, vt oculus nimio lumine, & auditus nimio fragore obrutus dolet: maximus tamen est dolor tactus, quia communis est omnibus fensibus. Simplices affectus maximè continent obiecta sensuum praeter naturam, vt siquis foedos odores aut sapores aut colores praeternaturam sentiat. Significatio & diuersitas signi.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
