Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 460
Unproofread scanNot analysed yet
solstitiorum, quae vocantur quadrae anni; item sub canicula, Pleiadibus, &Arcturo: Hinc morbi hyberni, autumnales, &c. item peregrinationibus; quibus est mutatio aeris. 3. intemperies, scilicet vel à ventis frigidis, à quibus destillationes oriuntur, vel à calidis, à quibus humores lique fiunt. Aquae fermè omnes nisi excoquantur malae, &cruditatum causae, peiores in vallibus quàm in montibus, à quibus non ita viuidus color. Terra verò similes sui producit incolas. De alimentis. Sunt morborum causę primò cùm difficulter coquuntur, id est; cùm vel ipsa vel vapores ipsorum exhalant in vniuersum fermè corpus qualia sunt calidiora cępe, allia, vinum meracum. 2. qualitate cùm nimis frigida vt lactuca, nimis calida vt prper: licèt enim alimentum vertacur in nostram substantiam, semper tamen aliqua qualitas elementorum in sanguine remanet: sic ex sactuca, portulaca fit sanguis frigidior: propterea crassa lentum &melancholicum generant succum, vt castaneae, bubula, panis azymus. 3.