# Opuscula varia 460

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/460

solstitiorum, quae vocantur quadrae anni; item sub canicula, Pleiadibus, & Arcturo: Hinc morbi hyberni, autumnales, &c. item peregrinationibus; quibus est mutatio aeris. 3. intemperies, scilicet vel à ventis frigidis, à quibus destillationes oriuntur, vel à calidis, à quibus humores lique fiunt. Aquae fermè omnes nisi excoquantur malae, & cruditatum causae, peiores in vallibus quàm in montibus, à quibus non ita viuidus color. Terra verò similes sui producit incolas. De alimentis. Sunt morborum causę primò cùm difficulter coquuntur, id est; cùm vel ipsa vel vapores ipsorum exhalant in vniuersum fermè corpus qualia sunt calidiora cępe, allia, vinum meracum. 2. qualitate cùm nimis frigida vt lactuca, nimis calida vt prper: licèt enim alimentum vertacur in nostram substantiam, semper tamen aliqua qualitas elementorum in sanguine remanet: sic ex sactuca, portulaca fit sanguis frigidior: propterea crassa lentum & melancholicum generant succum, vt castaneae, bubula, panis azymus. 3.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
