Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 467
Unproofread scanNot analysed yet
Iisdem fermè signis &pars affecta &affectus partis seu morbi species cognoscitur. Sunt autem haec signa, 1. actio laesa, ea enim pars aegra est cuius actio fit aegrè. 2. dolor, in qua enim parte dolor in ea est morbus. 3. excrementa haec enim nuntiant foras ea quę intus geruntur, quia excrementa vel à partibus reiiciuntur, vel sunt portiones humorum, ideôque sunt similia partibus aut humoribus. 4. Est decubitus aegri, si enim pars interior affecta est, facilius in affectum latus decumbit: si externa pars affecta est, facilius decumbit in oppositum latus. Signa diagnostica causę externae. Causae externę comprehenduntur nomine diaetę, hae non possunt sciri aliis signis quàm ex relatione aegri aut circumstantium, nempe quo aëre, quo cibo &c. vsus fuerit: de his sedulò igitur interrogandus aegrotus. Signa diagnostica causę continentis. Primum est partis alius color, quadruplex autem color obseruandus, niger &subuiridis est melancholici humoris signum, ruber sanguinis, albus pituitae, flauus &citrinus bilis flauae. 2. est partis alius dolor: quadruplex potissimum dolor est. 1. pungens est signum acris &biliosi humoris: 2. est pulsans signum ànimio sanguine qui premit arterias. 3.